
Fili carissime, inprimis te doceo, quod dominum Deum tuum diligas ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua; nam sine hoc non est salus.
Item: debes te custodire ab omnibus quæ Deo noveris displicere, videlicet ab omni mortali peccato: ita quod prius deberes te permittere omni genere martyrii cruciari, quam aliquod mortale peccatum committere. Præterea si tibi dominus aliquam tribulationem habere permiserit, benigne, et cum gratiarum actione debes sustinere: cogitans quod ad bonum tuum proveniat, et quod hoc bene forsitan meruisti. Insuper, si Dominus tibi prosperitatem quamcumque contulerit, debes ei humiliter regratiari: cavens ne inde fias deterior, sive per unam vanam gloriam, sive quocumque alio modo; quia non debes Deum impugnare, vel offendere ex donis suis.
Item: moneo te frequenter confiteri, et quod discretos et honestos tibi eligas confessores, qui te sciant docere a quibus tibi sit cavendum, et quæ te facere sit necesse. Et tu ad confessores tuos te habeas tam modeste, quod ipsi et alii amici tui te secure reprehendere audeant.
Item: libenter et devote audias officium ecclesiæ; et quamdiu eris in ecclesia, cave ne vage circumspicias, ne vana loquaris: sed ora dominum devote, sive ore, sive cordis meditatione; et specialiter amplius intendas devotioni in secreto Missæ circa horam consecrationis corporis et sanguinis domini nostri Jesu Christi.
Item: cor habeas pietatis ad pauperes, miseros, et afflictos: et secundum posse tuum eis subvenias, et eos consoleris.
Item: si habueris aliquam cordis desolationem, dic eam confessori tuo, vel alicui probo viro; et tunc eam levius feres.
Item: diligas habere semper tecum societatem bonorum, sive religiosorum, sive secularium, et habe frequenter colloquium cum eis: et cave societatem pravorum.
Item: audi libenter sermones tam in aperto, quam in secreto, et libenter tibi procures indulgentias matris nostræ ecclesiæ.
Item: in proximis semper diligas bonum, et odias malum.
Item: noli pati dici coram te verbum allectivum ad peccatum nec verbum detractorium de alio: maxime autem nullum verbum blasphemiæ de Deo sive de sanctis patiaris dici ab aliquo, quin vindictam de eo fieri facias.
Item: de omnibus beneficiis tibi a Deo collatis sic gratias agas illi, ut sis dignus majora accipere.
Item: erga subditos tuos ita juste te habeas, quod lineam justitiæ teneas, non declinans ad dexteram, neque ad sinistram: et semper plus te teneas ex parte causæ pauperis, quam divitis, donec sis certus de veritate. Si quis autem contra te querelam habuerit, stes potius pro causa adversarii tui, donec constet tibi de veritate: et sic illi qui sunt de consilio tuo, citius stabunt pro justitia.
Item: si pro certo intelligas, quod teneas aliquid de alieno, sive ab antecessoribus tuis, sive a tempore tuo, statim restitue. Si res obscura est, veritatem inquiri facias per discretos.
Item: sis diligens, quod omnes subditi tui in justitia et pace serventur, maxime autem personæ ecclesiasticæ ac religiosæ. Dicitur de rege Philippo avo nostro, quod quidam de Consiliariis suis dixit et quod Clerici multa damna inferebant ei, jura ipsius usurpando; et mirabantur multi, quod ita tolerabat. Cui rex respondit: « Bene credo quod dicitis; sed quando cogito beneficia, quæ mihi dominus contulit, melius volo pati, quam inter me et ecclesiam scandalum suscitare. » Ama igitur, o fili, personas ecclesiasticas, serva pacem earum quantum poteris.
Item: libenter subveni pauperibus religiosis in suis necessitatibus et maxime illis per quos Deus magis honoratur in terra.
Item: honora parentes tuos, et reverenter serva mandata eorum.
Item: beneficia ecclesiastica personis idoneis dona de consilio spiritualium virorum, et eis qui non habent aliud beneficium. Cave ne absque maximo consilio guerram primus moveas contra aliquem Christianum: et si oporteat fieri, fac caveri ne innocentes, et ecclesiæ, ac res earum sine merito puniantur. Et quam citius poteris, pacifica de guerris et contentionibus tuis, et etiam de guerris quæ sunt inter subditos tuos; sicut fecit beatus Martinus, qui bonam virtutum suarum consummationem existimavit, si pacem inter discordantes restituisset.
Item: sis sollicitus, quod habeas fideles præpositos et baillivos, et inquire diligenter quomodo se gerant. Similiter de illis de hospitio tuo.
Item: sis devotus et obediens matri nostræ romanæ ecclesiæ, et summo pontifici tanquam patri spirituali.
Item: labora quod omne peccatum de terra tua removeatur, maxime autem blasphemiæ et hæreses.
Item: memoriter recognosce, et regratiare Deo super omnibus beneficiis suis.
Item: attende, quod expensæ domus tuæ cum moderamine fiant.
In fine obsecro te, o fili, quod si decedam ante te, quod tu fideliter animam meam juvari facias in Missis et orationibus, et mittas per sanctas congregationes regni nostri, ad orationum suffragia impetranda pro me; et quod in omnibus bonis, quæ facturus es, participationem habeam specialem.
O fili carissime, in fine do tibi omnem benedictionem, quam pius pater potest donare filio; et tota Trinitas, et omnes sancti custodiant te ab omni malo; et det tibi Dominus gratiam faciendi suam voluntatem taliter, quod serviatur et honoretur per te: ita quod post hanc vitam nos simul perveniamus ad ipsum videndum, amandum, et laudandum sine fine. Amen.
Ecce Testamentum pii patris ad filios. O Testamentum vitæ et pacis! Testamentum nulla oblivione delendum, nulla similiter ordinatione mutandum! Testamentum non morte testatoris, sed immortalis vitæ adeptione firmatum! Siquidem pius pater de his, quæ vere sua erant, condidit Testamentum; et quæ in se possederat, aliis hæc legavit. Virtutes enim, quas filiis delegavit, in se completas habuit, utpote qui in se prius cœpit facere, et alios postremo docere. Hujus nos, carissimi, tam sancti Testamenti generalis patris ac regis nostri pro modo nostro simus legatarii et hæredes; et præcipue principes, et prælati. Et hæc de doctrina et instructione liberorum dicta sufficiant.